

Liber Leviticus*
Caput 27: Versus 5
A quinto.[ID.]Qui sensatus est, et proficere incoepit, sed conversatione jejunii non potest ornari.Usque.[ID.]Qui proficere coepit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem, et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes.Masculus dabit viginti siclos.[ID.]Vel didrachmas, id est quadraginta drachmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero jejunii et orationum proventum significat. Tot enim diebus jejunavit Moses[Exod. 34.], et Elias[III Reg. 19.], et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus[Matth. 4.].